Ruth 4:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.

Genesis 29:18-19

18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.

Genesis 29:27

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

Deuteronomy 25:6

6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël.

Joshua 7:9

9 Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?

Psalms 34:16

16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.

Psalms 109:15

Proverbs 18:22

22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

Proverbs 19:14

14 Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.

Proverbs 31:10-11

10 [Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

Isaiah 8:2-3

2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: 3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari:

Isaiah 48:19

19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.

Hosea 3:2

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.

Hosea 12:12

12 Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.

Zechariah 13:2

2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.

Malachi 2:14

14 Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.

Ephesians 5:25

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

Hebrews 13:4

4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.