Song of Songs Cross References - Clementine_Vulgate

1 ... 2 (1:1) [ Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, 3 (1:2) fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. 4 (1:3) Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. 5 (1:4) Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 6 (1:5) Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. 7 (1:6) Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 8 (1:7) Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. 9 (1:8) Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. 10 (1:9) Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia. 11 (1:10) Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. 12 (1:11) Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. 13 (1:12) Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. 14 (1:13) Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. 15 (1:14) Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum. 16 (1:15) Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus. 17 (1:16) Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]

Genesis 1:26

26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

Genesis 24:22

22 Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.

Genesis 24:47

47 Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.

Genesis 27:26-27

26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

Genesis 29:11

11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,

Genesis 37:16

16 At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges.

Genesis 41:42

42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

Genesis 43:11

11 Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.

Genesis 45:15

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.

Exodus 30:23-28

23 dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: 25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, 26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, 27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, 28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.

Exodus 33:12

12 Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

Exodus 33:19

19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

Exodus 34:5-7

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. 6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, 7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

Numbers 31:50

50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

Joshua 15:62

62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.

Ruth 1:19-21

19 profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi. 20 Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?

1 Samuel 12:20-21

20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. 21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.

1 Samuel 23:29-24:1

1 Kings 4:32

32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

1 Kings 6:9

9 Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.

1 Kings 10:28

28 Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.

2 Chronicles 1:14-17

14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. 15 Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna. 16 Adducebantur autem ei equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio, 17 quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethæorum, et a regibus Syriæ emptio celebrabatur.

2 Chronicles 2:8-9

8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis, 9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.

Job 30:30

30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.

Psalms 2:12

12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. (2:13) Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]

Psalms 14:1

1 [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?

Psalms 16:3

3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Psalms 18:1

1 [Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.

Psalms 23:1-2

1 [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.

Psalms 28:1

1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.

Psalms 36:7

7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias.

Psalms 42:4

4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.

Psalms 45:1

1 [Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. 2

Psalms 45:7-8

7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. 8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.

Psalms 45:8

8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. 9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,

Psalms 45:11

11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

Psalms 45:13

Psalms 45:14-15

Psalms 48:9

9 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum;

Psalms 63:3-5

3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. 4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram, 5 ut sagittent in occultis immaculatum.

Psalms 63:5

5 ut sagittent in occultis immaculatum.

Psalms 69:8

8

Psalms 80:1

1 [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.

Psalms 89:15-16

15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

Psalms 90:17

Psalms 92:12

Psalms 98:4-9

4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Psalms 103:1-2

1 [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,

Psalms 110:3

3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Psalms 111:4

4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus.

Psalms 116:1

1 [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.

Psalms 119:32

Psalms 119:60

Psalms 120:5

5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.

Psalms 133:2

2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

Psalms 149:2

2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Psalms 149:4

4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

Proverbs 1:9

9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.

Proverbs 8:34

34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.

Proverbs 27:9

9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]

Ecclesiastes 7:1

1 [Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?

Song of Songs 1:2-3

2 (1:1) [ Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, 3 (1:2) fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. 4 (1:3) Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

Song of Songs 1:8

8 (1:7) Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

Song of Songs 1:13

13 (1:12) Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.

Song of Songs 1:15

15 (1:14) Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.

Song of Songs 2:2

2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. 3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Song of Songs 2:3

3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. 4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

Song of Songs 2:4-5

4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem. 5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

Song of Songs 2:7

7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

Song of Songs 2:10

10 En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

Song of Songs 2:13

13 ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: 14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

Song of Songs 2:16

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

Song of Songs 3:1-4

1 [In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. 2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. 3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? 4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.

Song of Songs 3:4-4

4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. 5 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. 6 Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? 7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,

Song of Songs 3:10

10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.

Song of Songs 4:1

1 [ Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.

Song of Songs 4:3

3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.

Song of Songs 4:6

6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. 7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Song of Songs 4:9

9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Song of Songs 4:13-16

13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

Song of Songs 4:13-14

13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.

Song of Songs 4:14

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.

Song of Songs 4:14-14

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. 16 Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.]

Song of Songs 5:1

1 [Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. 2 Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.

Song of Songs 5:5

5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

Song of Songs 5:8

8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. 9 Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? 10 Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus.

Song of Songs 5:10-16

10 Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus. 11 Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. 12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.

Song of Songs 5:12-16

12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. 13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.

Song of Songs 5:13-16

13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. 14 Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. 15 Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. 16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

Song of Songs 5:16-16

16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

Song of Songs 6:1

1 [ Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

Song of Songs 6:3

3 Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

Song of Songs 6:4-10

4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. 5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. 6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. 7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

Song of Songs 6:8-10

8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. 9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? 10 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

Song of Songs 7:1-13

1 [ Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. 2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. 3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ. 4 Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. 5 Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

Song of Songs 7:5

5 Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. 6 Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis!

Song of Songs 7:6-13

6 Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis! 7 Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. 8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. 9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

Song of Songs 7:9-13

9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. 10 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. 12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.

Song of Songs 7:12-13

12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. 13 Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]

Song of Songs 8:1-2

1 [Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? 2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. 3 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 4 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Song of Songs 8:4-4

4 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Song of Songs 8:9

9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

Song of Songs 8:11-12

11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. 12 Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. 13 Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.

Isaiah 3:18-21

18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, 19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, 20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, 21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,

Isaiah 5:1

1 [Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.

Isaiah 9:6-7

6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. 7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.]

Isaiah 13:20

20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet tibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.

Isaiah 25:6

6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.

Isaiah 25:8

8 Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]

Isaiah 26:9

9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.

Isaiah 31:1

1 [Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt!

Isaiah 40:11

11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit.

Isaiah 45:25

25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.]

Isaiah 53:2

2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum:

Isaiah 55:1-2

1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. 2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Isaiah 60:7

7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.

Isaiah 61:3

3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.

Isaiah 61:10

10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.

Isaiah 63:7

7 [Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.

Jeremiah 6:16

16 Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.

Jeremiah 8:21

21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.

Jeremiah 12:6

6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.]

Jeremiah 23:5-6

5 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. 6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

Jeremiah 31:3

3 Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans.

Jeremiah 33:12

12 Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.

Lamentations 4:8

8 Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhæsit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.

Ezekiel 16:11-13

11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum: 12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. 13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. 14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.

Ezekiel 41:16

16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestræ clausæ super ostia.

Ezekiel 42:3

3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

Hosea 11:4

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

Micah 5:4

4 Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.

Micah 7:6

6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.]

Zephaniah 3:14

14 Lauda, filia Sion; jubila, Israël: lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.

Zechariah 9:9

9 [Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

Zechariah 9:17

17 Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?]

Malachi 2:14

14 Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.

Matthew 1:21-23

21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

Matthew 10:22

22 { et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.}

Matthew 10:25

25 { sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?}

Matthew 10:35-36

35 { veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:} 36 { et inimici hominis, domestici ejus.} 37 { Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.}

Matthew 22:4

4 { Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.}

Matthew 22:11

11 { Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.}

Matthew 25:1

1 { Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.}

Matthew 25:10

10 { Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.}

Matthew 25:34

34 { Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:}

Matthew 26:26

26 { Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.}

Matthew 26:26-28

26 { Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.} 27 { Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.} 28 { Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.}

Mark 4:6

6 { et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.}

Mark 14:3

3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.

Luke 2:10

10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

Luke 12:51-53

51 { Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:} 52 { erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres} 53 { dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.}

Luke 13:34

34 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?}

Luke 15:20

20 { Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.}

Luke 15:22

22 { Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:}

Luke 22:19

19 { Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.}

Luke 24:30-32

30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?

John 6:44

44 { nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.}

John 6:67-69

67 { (6:68) Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?} 68 (6:69) Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: 69 (6:70) et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

John 10:11

11 { Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.}

John 10:28-29

28 { et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.} 29 { Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.}

John 12:3

3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.

John 12:32

32 { Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.}

John 14:2-3

2 { In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.} 3 { Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.}

John 15:14-15

14 { Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.} 15 { Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.}

John 19:39

39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.

John 21:15-17

15 { Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.}

John 21:15

15 { Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.} 16 { Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.} 17 { Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.}

John 21:17

17 { Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.}

Acts 14:22

22 (14:21) confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

Acts 21:7

7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.

Romans 13:14

14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

1 Corinthians 4:10-13

10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. 11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, 12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: 13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

1 Corinthians 11:1

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

1 Corinthians 11:23-26

23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24 { et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.} 25 { Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.} 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.

2 Corinthians 2:14-16

14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: 16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus?

2 Corinthians 5:21

21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

2 Corinthians 11:2

2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

2 Corinthians 11:2-3

2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. 3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.

Galatians 4:26

26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.

Galatians 4:29

29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.

Ephesians 1:17-18

17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,

Ephesians 2:6

6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:

Ephesians 3:17

17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,

Ephesians 5:25-27

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,

Ephesians 5:26-27

26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Ephesians 5:27-27

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Ephesians 6:24

24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

Philippians 2:9-10

9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,

Philippians 2:12-13

12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

Philippians 3:3

3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,

Philippians 3:8-9

8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,

Philippians 3:21

21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

Philippians 4:4

4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.

Philippians 4:18

18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

Colossians 3:14-18

14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: 15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. 18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.

1 Timothy 3:15-16

15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Hebrews 6:12

12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.

Hebrews 11:4-40

4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. 7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

Hebrews 11:10

10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. 14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: 18 { ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:} 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. 23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, 26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. 32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: 38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

Hebrews 12:1

1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:

Hebrews 13:7

7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

James 2:21

21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?

James 2:25

25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?

James 5:10

10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.

1 Peter 1:8

8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata:

1 Peter 2:4-5

4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: 5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

1 Peter 2:7

7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,

1 Peter 3:4

4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

1 Peter 3:6

6 Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

1 Peter 5:14

14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

2 Peter 1:3-4

3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.

1 John 2:19

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

1 John 3:1

1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.

Revelation 3:20

20 { Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.}

Revelation 5:11-13

11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, 12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. 13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.

Revelation 7:17

17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.

Revelation 8:3-4

3 Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. 4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.

Revelation 14:4

4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno:

Revelation 19:7-8

7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.