Song of Songs 1:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 (1:16) Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]

1 Kings 6:9

9 Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.

2 Chronicles 2:8-9

8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis, 9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.

Psalms 92:12

Song of Songs 7:5

5 Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

Song of Songs 8:9

9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

Ezekiel 41:16

16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestræ clausæ super ostia.

Ezekiel 42:3

3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

1 Timothy 3:15-16

15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Hebrews 11:10

10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

1 Peter 2:4-5

4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: 5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.