Song of Songs 3:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.

Psalms 22:1-2

1 [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: 2 in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;

Psalms 42:7-9

7 8 9

Psalms 43:2-5

2 3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

Psalms 77:7-10

7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: 8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. 9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. 10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.

Proverbs 1:20-21

20 [Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: 21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:

Proverbs 8:2-3

2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens:

Proverbs 8:34

34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.

Song of Songs 5:5

5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

Isaiah 64:7

7 Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.

Jeremiah 5:1

1 [Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei.

Matthew 26:40-41

40 { Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?} 41 { Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.}

Luke 14:21-23

21 { Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.} 22 { Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.} 23 { Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.}

John 1:6

6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.

Romans 13:11

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

1 Corinthians 15:34

34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

Ephesians 5:14

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.