Titus 1:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

Numbers 24:16

16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:

1 Samuel 15:22

22 Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.

1 Samuel 15:24

24 Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.

Job 15:16

16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?

Isaiah 29:13

13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,

Isaiah 48:1

1 [Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.

Isaiah 58:2

2 Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt.

Jeremiah 6:30

30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.]

Ezekiel 33:31

31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Hosea 8:2-3

2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. 3 Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum.

Romans 1:28

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

Romans 2:18-24

18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: 22 qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24 { (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)}

Ephesians 5:6

6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

1 Timothy 1:9

9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,

1 Timothy 5:8

8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

2 Timothy 3:5-8

5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: 6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

1 John 2:4

4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.

Jude 1:4

4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

Revelation 21:8

8 { Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.}

Revelation 21:27

27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.