Zechariah 11:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.

Leviticus 26:11

11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.

Leviticus 26:30

30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,

Leviticus 26:44

44 Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,

Deuteronomy 32:19

19 [Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

Psalms 5:5

5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

Psalms 78:9

9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Psalms 106:40

40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.

Isaiah 49:7

7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.]

Jeremiah 12:8

8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam.

Jeremiah 14:21

21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.

Hosea 5:7

7 In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.

Hosea 9:15

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.

Matthew 23:34-36

34 { Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:} 35 { ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.} 36 { Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.}

Matthew 24:50-51

50 { veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:} 51 { et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.}

Luke 12:50

50 { Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?}

Luke 19:14

14 { Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.}

John 7:7

7 { Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.}

John 15:18

18 { Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.}

John 15:23-25

23 { Qui me odit, et Patrem meum odit.} 24 { Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.} 25 { Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.}

Hebrews 10:38

38 { Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.