1 Chronicles 1:29 Cross References - Vulgate

29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam

Genesis 25:12-16

12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae 13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam 14 Masma quoque et Duma et Massa 15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma 16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum

Genesis 28:9

9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth

Psalms 120:4

4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

Song of Songs 1:5

5 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

Isaiah 21:17

17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

Isaiah 60:7

7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.