1 Chronicles 26:29 Cross References - Vulgate

29 Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos

1 Chronicles 23:4

4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia

1 Chronicles 23:12

12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor

1 Chronicles 26:23

23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus

2 Chronicles 19:8-11

8 in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius 9 praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto 10 omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis 11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis

2 Chronicles 34:13

13 super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitores

Nehemiah 11:16

16 et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.