1 Chronicles 29 Cross References - Vulgate

1 locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo 2 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam 4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi 5 ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 6 polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis 7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum 8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis 9 laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno 10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum 14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi 15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora 16 Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia 17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi 20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem 21 immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel 22 et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem 23 seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel 24 sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi 25 magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel 26 igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel 27 et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus 28 et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo 29 gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis 30 universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum

1 Kings 3:7

7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum

1 Kings 8:19-20

19 verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo 20 confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel

1 Chronicles 22:5

5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas

1 Chronicles 28:1

1 convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem

1 Chronicles 28:5-6

5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel 6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem

1 Chronicles 28:8

8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum

1 Chronicles 28:10

10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice

1 Chronicles 29:19

19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi

2 Chronicles 2:4-5

4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli 5 domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos

2 Chronicles 13:7

7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis

Proverbs 4:3

3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea

Jeremiah 1:6-7

6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum 7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris

Genesis 2:12

12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus

Exodus 28:17

17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus

Exodus 28:20

20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos

Exodus 39:6

6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

Exodus 39:13

13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

1 Chronicles 22:3-5

3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile 4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David 5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas

1 Chronicles 22:14-16

14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos 16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum

1 Chronicles 28:14-18

14 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate 15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 18 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini

2 Chronicles 31:20-21

20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo 21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

Job 28:16

16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

Ecclesiastes 9:10

10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

Isaiah 54:11-12

11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris 12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles

2 Corinthians 8:3

3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt

Colossians 3:23

23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

1 Peter 4:10-11

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei 11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Revelation 21:18-21

18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo 19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus 20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus 21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

1 Chronicles 21:24

24 dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita

Psalms 26:8

8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae

Psalms 27:4

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

Psalms 84:1

1 victori pro torculari filiorum Core canticum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum

Psalms 84:10

10 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

Psalms 122:1-9

1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul 4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David 6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te 7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis 8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi 9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

Proverbs 3:9-10

9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum 10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt

1 Kings 9:28

28 qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem

1 Chronicles 22:14

14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia

Exodus 25:2-9

2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas 3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes 4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim 6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris 7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale 8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum 9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud

Exodus 35:5-9

5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes 6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas 8 ligna setthim 9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

Numbers 7:2-3

2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi

Numbers 7:10-89

10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare 11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris 12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso 15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum 16 hircumque pro peccato 17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab 18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar 19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso 21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 22 hircumque pro peccato 23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar 24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon 25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 28 hircumque pro peccato 29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon 30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur 31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 34 hircumque pro peccato 35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur 36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai 37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 40 hircumque pro peccato 41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai 42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel 43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso 45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 46 hircumque pro peccato 47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel 48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud 49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 52 hircumque pro peccato 53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud 54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur 55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 58 hircumque pro peccato 59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur 60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 64 hircumque pro peccato 65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis 66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai 67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 70 hircumque pro peccato 71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai 72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran 73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 76 hircumque pro peccato 77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran 78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan 79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 82 hircumque pro peccato 83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan 84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim 85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii 86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti 87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato 88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est 89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei

Ezra 1:4-6

4 et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem 5 et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem 6 universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt

Ezra 2:68-69

68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo 69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum

Ezra 7:15-16

15 et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est 16 et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in Hierusalem

1 Chronicles 27:1-15

1 filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant 2 primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia 3 de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo 4 secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium 5 dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia 6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius 7 quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia 8 quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia 9 sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia 10 septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 11 octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 12 nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia 13 decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 14 undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 15 duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia

1 Chronicles 27:25-28:1

25 super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae

Isaiah 60:3-10

3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui 4 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent 5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi 6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes 7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo 8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas 9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te 10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui

2 Corinthians 9:7

7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus

Ezra 2:69

69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum

Nehemiah 7:70-71

70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta 71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas

1 Chronicles 23:8

8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres

1 Chronicles 26:21-22

21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli 22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini

Deuteronomy 16:10-11

10 et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui 11 et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

Judges 5:9

9 cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino

1 Kings 8:61

61 sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie

1 Chronicles 29:17

17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria

Psalms 110:3

3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

Proverbs 23:15-16

15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua

Luke 15:6

6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat

John 15:11

11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

2 Corinthians 8:12

12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet

2 Corinthians 9:7-8

7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus 8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum

Philippians 2:15-17

15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis

Philippians 4:1

1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi

Philippians 4:10

10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis

1 Thessalonians 3:6-9

6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos 7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem 8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino 9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum

Genesis 32:28

28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis

Genesis 33:20

20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

1 Kings 8:15

15 et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens

1 Chronicles 29:20

20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem

2 Chronicles 6:4

4 benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens

2 Chronicles 20:26-28

26 die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem 27 reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis 28 ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini

Psalms 72:18-19

18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Psalms 89:52

52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

Psalms 103:1-2

1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius

Psalms 138:1

1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi

Psalms 146:2

2 alleluia lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus

Isaiah 63:16

16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum

Ezekiel 3:12

12 et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo

Matthew 6:9

9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum

Luke 11:3

3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie

Romans 1:7

7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

Romans 8:15

15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

Ephesians 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

Philippians 4:20

20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen

2 Thessalonians 2:16

16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia

1 Timothy 1:17

17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

1 Peter 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis

Revelation 5:12

12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Genesis 14:19

19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

Genesis 14:22

22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

1 Samuel 15:29

29 porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam

Nehemiah 9:5

5 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude

Job 37:22

22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio

Psalms 21:13

13 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

Psalms 29:4

4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore

Psalms 45:3-4

3 accingere gladio tuo super femur fortissime 4 gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua

Psalms 46:10

10 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

Psalms 47:9

9 principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt

Psalms 57:5

5 rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper

Psalms 57:11

11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

Psalms 97:1

1 Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

Psalms 97:9

9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

Psalms 98:1

1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

Psalms 99:1

1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

Psalms 104:1

1 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino

Psalms 115:15-16

15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram 16 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

Psalms 145:1

1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

Psalms 145:12-13

12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

Isaiah 2:10-11

10 ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius 11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa

Isaiah 12:4

4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius

Isaiah 42:5

5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

Isaiah 66:1

1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae

Jeremiah 10:10-12

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius 11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt 12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

Jeremiah 27:5

5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis

Daniel 4:3

3 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem

Daniel 4:30

30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei

Daniel 4:32

32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud

Daniel 4:34-35

34 igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et generationem 35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Matthew 6:13

13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

1 Timothy 6:15-16

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium 16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

Jude 1:25

25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen

Revelation 4:10-11

10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes 11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt

Revelation 5:12-13

12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem 13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum

Revelation 7:9-12

9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum 10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno 11 et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum 12 dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Revelation 19:1

1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est

Deuteronomy 8:18

18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies

1 Samuel 2:7-8

7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

2 Chronicles 1:12

12 sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

2 Chronicles 20:6

6 ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere

Job 9:19

19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

Job 42:10

10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia

Psalms 18:31-32

31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

Psalms 28:8

8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

Psalms 29:1

1 canticum David adferte Domino filios arietum

Psalms 29:11

11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

Psalms 62:11

11 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

Psalms 68:34-35

34 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus 35 victori pro liliis David salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

Psalms 75:6-7

6 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 7 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob

Psalms 113:7-8

7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

Psalms 144:1-2

1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

Proverbs 8:18

18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia

Proverbs 10:22

22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

Ecclesiastes 5:19

19 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

Isaiah 40:29

29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat

Isaiah 43:13

13 et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud

Isaiah 45:24

24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

Isaiah 46:10

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

Daniel 5:18-21

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est 21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud

Daniel 6:26

26 a me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremescant et paveant Deum Danihelis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum

Matthew 28:18

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

Luke 1:51-53

51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles 53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

John 19:11

11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet

Romans 11:35-36

35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei 36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

Ephesians 3:16

16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine

Ephesians 3:20

20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Colossians 1:11

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

Revelation 11:17

17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti

Psalms 105:1

1 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

Psalms 106:1

1 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

Daniel 2:23

23 tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis

2 Corinthians 2:14

14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco

2 Corinthians 8:16

16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi

2 Corinthians 9:15

15 gratias Deo super inenarrabili dono eius

1 Thessalonians 2:13

13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis

Genesis 28:22

22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi

Genesis 32:10

10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

2 Samuel 7:18

18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque

1 Chronicles 29:9

9 laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno

Psalms 50:10-12

10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

Psalms 115:1

1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

Romans 11:36

36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

1 Corinthians 15:9-10

9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

1 Corinthians 16:2

2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant

2 Corinthians 3:5

5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est

2 Corinthians 12:9-11

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum 11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum

Philippians 2:13

13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Revelation 4:10

10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes

Genesis 47:9

9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt

Leviticus 25:23

23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

Job 14:2

2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

Psalms 39:12

12 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

Psalms 90:9

9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

Psalms 102:11

11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

Psalms 119:19

19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

Psalms 144:4

4 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

Ecclesiastes 6:12

12 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

Isaiah 40:6-8

6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

Hebrews 11:13-16

13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram 14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere 15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi 16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem

James 4:14

14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur

1 Peter 2:11

11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam

1 Chronicles 29:14

14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi

2 Chronicles 31:10

10 respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis

Psalms 24:1

1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius

Hosea 2:8

8 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal

Luke 19:16

16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit

Deuteronomy 8:2

2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

Psalms 7:9

9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

Psalms 15:2

2 canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

Psalms 51:6

6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

Proverbs 11:20

20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant

Proverbs 15:8-9

8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia 9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

Proverbs 16:2

2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

Proverbs 17:3

3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

Proverbs 21:2

2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

Jeremiah 17:10

10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

John 1:47

47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

Acts 24:16

16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper

2 Corinthians 1:12

12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

1 Thessalonians 2:10

10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

Philemon 1:7

7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

Philemon 1:20

20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

Hebrews 4:12

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

Revelation 2:23

23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

Genesis 6:5

5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

Exodus 3:6

6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

Exodus 3:15

15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

Exodus 4:5

5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

Deuteronomy 30:6

6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

Psalms 10:17

17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

Psalms 51:10

10 cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis

Psalms 119:113

113 samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi

Psalms 119:166

166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

Jeremiah 10:23

23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos

Jeremiah 32:39

39 et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos

Matthew 22:32

32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium

Acts 3:13

13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti

Philippians 1:6

6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

Philippians 1:9-11

9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

1 Thessalonians 3:11

11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos

2 Thessalonians 2:16-17

16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia 17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

Hebrews 13:21

21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen

1 Chronicles 29:1-2

1 locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo 2 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime

Psalms 72:1

1 adsument montes pacem populo et colles iustitiam

Psalms 119:80

80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

Genesis 24:26

26 inclinavit se homo et adoravit Dominum

Genesis 24:48

48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius

Exodus 4:31

31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Exodus 14:31

31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

Joshua 22:33

33 placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum

1 Samuel 12:18

18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

1 Chronicles 16:36

36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino

2 Chronicles 20:21

21 deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 29:1-2

1 canticum David adferte Domino filios arietum 2 adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto

Psalms 95:6

6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

Psalms 134:2

2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino

Psalms 135:19-21

19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20 domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

Psalms 145:1-21

1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter 4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 6 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 7 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 14 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 20 res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 21 sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

Psalms 148:13-14

13 quoniam sublime nomen eius solius 14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

Proverbs 24:21

21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis

1 Peter 2:17

17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

Leviticus 23:13

13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

Numbers 15:5

5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

Numbers 15:7

7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino

Numbers 15:10

10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

1 Kings 8:62-65

62 igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas coram Domino 63 mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel 64 in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum 65 fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus

2 Chronicles 7:4-9

4 rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino 5 mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus 6 sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat 7 sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes 8 fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti 9 fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem

Ezra 6:17

17 et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel

Exodus 24:11

11 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt

Deuteronomy 12:7

7 et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester

Deuteronomy 12:11-12

11 in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino 12 ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

Deuteronomy 16:14-17

14 et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt 15 septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia 16 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus 17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei

1 Kings 1:31

31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum

1 Kings 1:34-39

34 et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon 35 et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam 36 et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis 37 quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David 38 descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion 39 sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon

1 Kings 2:35

35 et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar

1 Chronicles 23:1

1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel

2 Chronicles 7:10

10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo

Nehemiah 8:12

12 abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos

Ecclesiastes 2:24

24 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est

Ecclesiastes 3:12-13

12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua 13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est

Ecclesiastes 8:15

15 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole

Ecclesiastes 9:7

7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

1 Timothy 6:17-18

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum 18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare

1 Kings 2:12

12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis

1 Chronicles 17:11-12

11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius 12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum

1 Chronicles 22:11

11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te

1 Chronicles 28:5

5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel

Psalms 132:11

11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

Ecclesiastes 8:2-5

2 ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei 3 ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet 4 et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis 5 qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Romans 13:1

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

Genesis 24:2

2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

Genesis 47:29

29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto

1 Kings 1:50-53

50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris 51 et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio 52 dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur 53 misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam

1 Kings 2:24-25

24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias 25 misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est

1 Chronicles 2:3-9

3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum 4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque 5 filii autem Phares Esrom et Hamul 6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 8 filii Ethan Azarias 9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi

1 Chronicles 22:17

17 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum

1 Chronicles 28:21

21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua

2 Chronicles 30:8

8 nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius

Ezekiel 17:18

18 spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum suam et cum omnia haec fecerit non effugiet

Joshua 3:7

7 dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim

Joshua 4:14

14 in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret

1 Kings 3:13

13 sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus

2 Chronicles 1:1

1 confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum

Job 7:17

17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

Ecclesiastes 2:9

9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum

Daniel 5:18-19

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat

Acts 19:17

17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu

Hebrews 2:9

9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem

1 Chronicles 18:14

14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo

Psalms 78:71-72

71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

2 Samuel 5:4-5

4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam

1 Kings 2:11

11 dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus

1 Chronicles 3:4

4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem

Genesis 15:15

15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona

Genesis 25:8

8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum

Genesis 35:29

29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

Job 5:26

26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

Proverbs 16:31

31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur

Acts 13:36

36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

1 Samuel 9:9

9 olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns

1 Samuel 22:5

5 dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth

2 Samuel 7:2-4

2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium 3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est 4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens

2 Samuel 12:1-7

1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper 2 dives habebat oves et boves plurimos valde 3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se 5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc 6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit 7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul

1 Kings 11:41

41 reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis

1 Kings 14:29

29 reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

1 Chronicles 21:9-11

9 et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens 10 vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi 11 cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris

Hebrews 11:32-33

32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis 33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum

2 Kings 10:34

34 reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

2 Kings 14:28

28 reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

Daniel 2:21

21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

Daniel 4:23

23 quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora commutentur super eum

Daniel 4:25

25 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.