1 Chronicles 29:3 Cross References - Vulgate

3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam

1 Chronicles 21:24

24 dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita

1 Chronicles 22:4-5

4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David 5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas

1 Chronicles 22:14-16

14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos 16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum

Psalms 26:8

8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae

Psalms 27:4

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

Psalms 84:1

1 victori pro torculari filiorum Core canticum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum

Psalms 84:10

10 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

Psalms 122:1-9

1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul 4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David 6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te 7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis 8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi 9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

Proverbs 3:9-10

9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum 10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.