1 Corinthians 16:3 Cross References - Vulgate

3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

Acts 6:1-6

1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum 2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis 3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus 4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus 5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum 6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

1 Corinthians 4:19-21

19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem 20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute 21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

1 Corinthians 11:34

34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

2 Corinthians 8:4

4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos

2 Corinthians 8:6

6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam

2 Corinthians 8:18-24

18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram 20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis 21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus 22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos 23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.