1 Corinthians 3:19 Cross References - Vulgate

19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

Exodus 1:10

10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

Exodus 18:11

11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

2 Samuel 15:31

31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine

2 Samuel 16:23

23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom

2 Samuel 17:14

14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum

2 Samuel 17:23

23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui

Esther 7:10

10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit

Job 5:13

13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

Psalms 7:14-15

14 ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium 15 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est

Psalms 9:15-16

15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Psalms 141:10

10 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem

Isaiah 19:11-14

11 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum 12 ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum 13 stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius 14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

Isaiah 29:14-16

14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur 15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos 16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis

Isaiah 44:25

25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens

Romans 1:21-22

21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

1 Corinthians 1:19-20

19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi

1 Corinthians 2:6

6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.