1 Kings 12:6 Cross References - Vulgate

6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo

2 Samuel 16:20

20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus

2 Samuel 17:5

5 ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat

1 Kings 4:2

2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos

Job 12:12

12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia

Job 32:7

7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

Proverbs 27:10

10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul

Jeremiah 42:2-5

2 dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur 3 et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus 4 dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam 5 et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus

Jeremiah 43:2

2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.