1 Kings 15:14 Cross References - Vulgate

14 excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis

1 Kings 8:61

61 sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie

1 Kings 11:4

4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

1 Kings 15:3

3 ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

1 Kings 22:43

43 et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

2 Kings 12:3

3 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum

2 Kings 14:4

4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis

2 Kings 15:4

4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

2 Chronicles 14:3

3 et confregit statuas lucosque succidit

2 Chronicles 14:5

5 et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in pace

2 Chronicles 15:17-18

17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius 18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

2 Chronicles 25:2

2 fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.