1 Kings 8:59 Cross References - Vulgate

59 et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies

Deuteronomy 33:25

25 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua

Psalms 102:1-2

1 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem 2 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat

Psalms 141:2

2 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te

Luke 11:3

3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie

John 17:9

9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt

John 17:20-24

20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me 21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti 22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus 23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti 24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

1 John 2:2

2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.