1 Peter 4:2 Cross References - Vulgate

2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

Psalms 143:10

10 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum

Hosea 6:7

7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

Matthew 7:21

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

Matthew 12:50

50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est

Matthew 21:31

31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei

Mark 3:35

35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

Mark 7:21

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia

John 1:13

13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

John 7:17

17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

Romans 6:2

2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo

Romans 6:11

11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu

Romans 7:4

4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Romans 14:7

7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur

2 Corinthians 5:15

15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

Galatians 2:19-20

19 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci 20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Ephesians 2:3

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

Ephesians 4:17

17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui

Ephesians 4:22-24

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris 23 renovamini autem spiritu mentis vestrae 24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis

Ephesians 5:7-8

7 nolite ergo effici participes eorum 8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

Ephesians 5:17

17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

Ephesians 6:6

6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo

Colossians 1:9

9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

Colossians 3:7-8

7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

Colossians 4:12

12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

1 Thessalonians 5:18

18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

Titus 3:3-8

3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem 4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae 8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus

Hebrews 13:21

21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen

James 1:18

18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

1 Peter 1:14

14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis

1 Peter 2:1

1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

1 Peter 2:14-15

14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam

1 John 2:17

17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.