1 Samuel Cross References - Vulgate

1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus 2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi 3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini 4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes 5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius 6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius 7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum 8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii 9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini 10 cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter 11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius 12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius 13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam 14 dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades 15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini 16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens 17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum 18 et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati 19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus 20 et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum 21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum 22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter 23 et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte 24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus 25 et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli 26 et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum 27 pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum 28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait

Joshua 17:17-18

17 dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam 18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum

Joshua 24:33

33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim

Judges 12:5

5 occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum

Judges 17:1

1 fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas

Judges 19:1

1 fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda

Ruth 1:2

2 ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi

1 Samuel 1:19

19 et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus

1 Samuel 9:5

5 cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis

1 Samuel 17:12

12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros

1 Kings 11:26

26 Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem

1 Chronicles 6:25-27

25 filii Helcana Amasai et Ahimoth 26 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius 27 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius

1 Chronicles 6:34

34 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou

Matthew 27:57

57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu

Genesis 4:19

19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

Genesis 4:23

23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

Genesis 16:1-2

1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar 2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti

Genesis 25:21

21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae

Genesis 29:23-29

23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum 24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam 25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi 26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias 27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis 28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem 29 cui pater servam Balam dederat

Genesis 29:31

31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente

Deuteronomy 21:15-17

15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus 16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae 17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita

Judges 8:30

30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores

Judges 13:2

2 erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem

Matthew 19:8

8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit

Luke 1:7

7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

Luke 2:36

36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

Exodus 23:14

14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

Exodus 23:17

17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

Exodus 34:23

23 tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel

Deuteronomy 12:5-7

5 sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis 6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium 7 et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester

Deuteronomy 12:11-14

11 in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino 12 ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos 13 cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris 14 sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi

Deuteronomy 16:16

16 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

Joshua 18:1

1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta

Judges 18:31

31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel

1 Samuel 1:9

9 surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini

1 Samuel 1:21

21 ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum

1 Samuel 2:12-17

12 porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum 13 neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 14 et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo 15 etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam 16 dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi 17 erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini

1 Samuel 2:34

34 hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo

1 Samuel 3:13

13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

1 Samuel 4:4

4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

1 Samuel 4:11

11 et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

1 Samuel 4:17-18

17 respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est 18 cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis

Psalms 78:60

60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit

Jeremiah 7:12-14

12 ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel 13 et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis 14 faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo

Luke 2:41

41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae

Leviticus 3:4

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis

Leviticus 7:15

15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane

Deuteronomy 12:17-18

17 non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum 18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam

Deuteronomy 16:11

11 et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

Genesis 16:1

1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar

Genesis 20:18

18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham

Genesis 29:30-31

30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis 31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente

Genesis 30:2

2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui

Genesis 43:34

34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo

Genesis 45:22

22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis

Deuteronomy 21:15

15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus

Leviticus 18:18

18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente

Job 6:14

14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

Job 24:21

21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit

1 Samuel 2:19

19 et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem

Ruth 4:15

15 et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios

2 Samuel 12:16-17

16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram 17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum

2 Kings 8:12

12 cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides

Psalms 43:4

4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

Isaiah 54:1

1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus

Isaiah 54:6

6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus

John 20:13

13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum

John 20:15

15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam

1 Thessalonians 5:14

14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

1 Samuel 3:3

3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

1 Samuel 3:15

15 dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

2 Samuel 7:2

2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium

Psalms 5:7

7 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo

Psalms 27:4

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

Psalms 29:9

9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam

Genesis 50:10

10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies

Judges 21:2

2 veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes

Ruth 1:20

20 quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens

2 Samuel 13:36

36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis

2 Samuel 17:8

8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

2 Kings 20:3

3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

Job 7:11

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

Job 9:18

18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

Job 10:1

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

Psalms 50:15

15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

Psalms 91:15

15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

Isaiah 38:15

15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae

Jeremiah 13:17

17 quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini

Jeremiah 22:10

10 nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae

Lamentations 3:15

15 HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio

Luke 22:44

44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Genesis 8:1

1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae

Genesis 28:20

20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

Genesis 29:32

32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus

Genesis 30:22

22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius

Exodus 4:31

31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Numbers 6:5

5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius

Numbers 6:8

8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino

Numbers 6:11

11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo

Numbers 21:2

2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius

Numbers 30:3-8

3 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 4 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 5 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater 6 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 7 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 8 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

Judges 11:30

30 votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas

Judges 13:5

5 quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum

2 Samuel 16:12

12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

Psalms 25:18

18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

Psalms 132:1-2

1 canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius 2 qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob

Ecclesiastes 5:4

4 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde

Luke 11:8-10

8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios 9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis 10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

Luke 18:1

1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Colossians 4:2

2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

1 Thessalonians 5:17

17 sine intermissione orate

James 5:16

16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

Genesis 24:42-45

42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo 43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua 44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei 45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere

Nehemiah 2:4

4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli

Psalms 25:1

1 David ad te Domine animam meam levabo

Zechariah 9:15

15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

Acts 2:13

13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti

Romans 8:26

26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

1 Corinthians 13:7

7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

Joshua 22:12-20

12 convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos 13 et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem 14 et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis 15 qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos 16 haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes 17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt 18 et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaeviet 19 quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri 20 nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo

Job 8:2

2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui

Job 11:14

14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia

Job 22:23

23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

Psalms 62:3

3 partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper

Proverbs 4:24

24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

Proverbs 6:9

9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo

Matthew 7:1-3

1 nolite iudicare ut non iudicemini 2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis 3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides

Ephesians 4:25

25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra

Ephesians 4:31

31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia

Job 30:16

16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

Psalms 42:4

4 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

Psalms 62:8

8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

Psalms 142:2-3

2 eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

Psalms 143:6

6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

Proverbs 15:1

1 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

Proverbs 25:15

15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam

Lamentations 2:19

19 COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum

Deuteronomy 13:13

13 egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis

1 Samuel 2:12

12 porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum

1 Samuel 10:27

27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

1 Samuel 25:25

25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti

Job 6:2-3

2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

Job 10:1-2

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae 2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

Matthew 12:34-35

34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur 35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala

Judges 18:6

6 qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis

1 Samuel 25:35

35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam

1 Samuel 29:7

7 revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim

2 Kings 5:19

19 qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae tempore

1 Chronicles 4:10

10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est

Psalms 20:3-5

3 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper 4 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat 5 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

Mark 5:34

34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua

Luke 7:50

50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Luke 8:48

48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

Genesis 32:5

5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

Genesis 33:8

8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

Genesis 33:15

15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

Ruth 2:13

13 quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis unius puellarum tuarum

Ecclesiastes 9:7

7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

John 16:24

24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

Philippians 4:6-7

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

Genesis 4:1

1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum

Genesis 21:1

1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est

1 Samuel 1:1

1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus

1 Samuel 1:11

11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius

1 Samuel 2:11

11 et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis

1 Samuel 9:26

26 cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel

Psalms 5:3

3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

Psalms 25:7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 55:17

17 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

Psalms 119:147

147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans

Psalms 136:23

23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

Mark 1:35

35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

Luke 23:42

42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum

Genesis 4:25

25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain

Genesis 5:29

29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

Genesis 16:11

11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam

Genesis 29:32-35

32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

Genesis 30:6-21

6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan 7 rursumque Bala concipiens peperit alterum 8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim 9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit 10 qua post conceptum edente filium 11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad 12 peperit quoque Zelpha alterum 13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser 14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui 15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui 16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa 17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum 18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar 19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium 20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon 21 post quem peperit filiam nomine Dinam

Genesis 41:51-52

51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei 52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae

Exodus 2:10

10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

Exodus 2:22

22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

Matthew 1:21

21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

Genesis 18:19

19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

Deuteronomy 12:11

11 in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino

Joshua 24:15

15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino

1 Samuel 1:3

3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini

Psalms 101:2

2 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

Exodus 21:6

6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum

Leviticus 25:23

23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

Joshua 4:7

7 respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum

1 Samuel 1:28

28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait

1 Samuel 2:18

18 Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo

1 Samuel 3:1

1 puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

Psalms 23:6

6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Psalms 110:4

4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

Isaiah 9:7

7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Luke 2:22

22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino

Luke 2:41-42

41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi

Genesis 21:7-8

7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni 8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius

Numbers 30:7-11

7 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 8 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 9 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 10 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 11 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

1 Samuel 1:17

17 tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum

2 Samuel 7:25

25 nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es

Psalms 22:9

9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae

Isaiah 44:26

26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo

Matthew 24:19

19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

Luke 11:27

27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti

Numbers 15:9-10

9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

Deuteronomy 12:5-6

5 sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis 6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium

1 Samuel 4:3-4

3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

Luke 18:15-16

15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos 16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

Genesis 42:15

15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus

1 Samuel 17:55

55 eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi

1 Samuel 20:3

3 et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur

2 Samuel 11:11

11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc

2 Samuel 14:19

19 et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec

2 Kings 2:2

2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel

2 Kings 2:4

4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum

2 Kings 2:6

6 dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter

2 Kings 4:30

30 porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam

1 Samuel 1:11-13

11 et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius 12 factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius 13 porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam

Psalms 6:9

9 audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet

Psalms 66:19-20

19 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me 20 victori in psalmis canticum carminis Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper

Psalms 116:1-5

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors

Psalms 118:5

5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus

Matthew 7:7

7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

1 John 5:15

15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo

Genesis 24:26

26 inclinavit se homo et adoravit Dominum

Genesis 24:48

48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius

Genesis 24:52

52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

1 Samuel 1:22

22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter

2 Timothy 3:15

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.