1 Samuel 13:23 Cross References - Vulgate

23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas

1 Samuel 13:2-3

2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua 3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei

1 Samuel 13:5

5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven

1 Samuel 14:1

1 et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit

1 Samuel 14:4-5

4 erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene 5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa

2 Samuel 23:14

14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

Isaiah 10:28

28 veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.