1 Samuel 16 Cross References - Vulgate

1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem 2 et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni 3 et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi 4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus 5 et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium 6 cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius 7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor 8 et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus 9 adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus 10 adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis 11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim 13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino 15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te 16 iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras 17 et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me 18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo 19 misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis 20 tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul 21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger 22 misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis 23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

Genesis 49:8-10

8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui 9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum 10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

Ruth 4:17-22

17 vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai patris David 18 hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom 19 Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab 20 Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma 21 Salma genuit Booz Booz genuit Obed 22 Obed genuit Isai Isai genuit David

1 Samuel 9:16

16 hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me

1 Samuel 10:1

1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

1 Samuel 13:13-14

13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus

1 Samuel 15:11

11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

1 Samuel 15:23

23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

1 Samuel 15:26

26 et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel

1 Samuel 15:35

35 et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel

1 Samuel 16:15

15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te

1 Samuel 16:23

23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

2 Kings 9:1

1 Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad

2 Kings 9:3

3 tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes

2 Kings 9:6

6 et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel

1 Chronicles 2:10-15

10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai 13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 14 quartum Nathanahel quintum Raddai 15 sextum Asom septimum David

Psalms 78:68-71

68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

Psalms 89:19-20

19 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum

Isaiah 11:1

1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet

Isaiah 11:10

10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

Isaiah 55:4

4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus

Jeremiah 6:30

30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

Jeremiah 7:16

16 tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te

Jeremiah 11:14

14 tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum

Jeremiah 14:11-12

11 et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum 12 cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos

Jeremiah 15:1

1 et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur

Acts 13:21-22

21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta 22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas

Romans 15:12

12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

1 John 5:16

16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

Exodus 3:11

11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto

1 Samuel 9:12

12 quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso

1 Samuel 20:29

29 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis

1 Kings 18:9-14

9 et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me 10 vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris 11 et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias 12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua 13 numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua 14 et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me

Jeremiah 38:26-27

26 dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer 27 venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum

Matthew 10:16

16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

Luke 1:34

34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco

Exodus 4:15

15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

Deuteronomy 17:14-15

14 cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes 15 eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus

1 Samuel 9:12-13

12 quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso 13 ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum

1 Samuel 16:12-13

12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim 13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

2 Samuel 15:11

11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes

Matthew 22:1-4

1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens 2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo 3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire 4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias

Acts 9:6

6 :

Genesis 48:7

7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem

1 Samuel 21:1

1 venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum

2 Samuel 6:9

9 et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini

1 Kings 2:13

13 et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus

1 Kings 17:18

18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum

2 Kings 9:22

22 cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent

1 Chronicles 12:17-18

17 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae

Hosea 6:5

5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur

Hosea 11:10

10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris

Luke 2:4

4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

Luke 5:8

8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

Luke 8:37

37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

Exodus 19:10

10 qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua

Exodus 19:14-15

14 descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua 15 ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris

Leviticus 20:7-8

7 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester 8 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos

Numbers 11:8

8 circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati

Joshua 3:5

5 dixitque Iosue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia

Joshua 7:13

13 surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere

2 Chronicles 30:17-20

17 eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino 18 magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt 20 quem exaudivit Dominus et placatus est populo

Job 1:5

5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

Psalms 26:2-6

2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo 6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

Joel 2:16

16 congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo

1 Corinthians 11:28

28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

Judges 8:18

18 dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis

1 Samuel 17:13

13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma

1 Samuel 17:22

22 derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos

1 Kings 12:26

26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David

1 Chronicles 2:13

13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa

1 Chronicles 27:18

18 Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel

1 Samuel 9:2

2 et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum

1 Samuel 10:23-24

23 cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum 24 et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex

2 Samuel 14:25

25 porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula

1 Kings 8:39

39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

Job 10:4

4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

Psalms 7:9

9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

Psalms 139:2

2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

Psalms 147:10-11

10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

Proverbs 15:11

11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

Proverbs 16:2

2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

Proverbs 31:30

30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

Isaiah 55:8-9

8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

Jeremiah 11:20

20 tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

Jeremiah 17:10

10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

Jeremiah 20:12

12 et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

Luke 16:15

15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum

John 7:24

24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

Acts 1:24

24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum

2 Corinthians 10:7

7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos

2 Corinthians 10:10

10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis

Hebrews 4:13

13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

1 Peter 2:4

4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum

1 Peter 3:4

4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples

Revelation 2:23

23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

2 Samuel 13:3

3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde

1 Samuel 17:12-15

12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros 13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma 14 David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem 15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem

1 Samuel 17:28

28 quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti

2 Samuel 7:8

8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel

1 Chronicles 17:7

7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel

Genesis 39:6

6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

1 Samuel 9:17

17 cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo

1 Samuel 17:42

42 cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu

Psalms 2:2

2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius

Psalms 2:6

6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Song of Songs 5:10

10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

Lamentations 4:7

7 ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores

Acts 4:27

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

Acts 7:20

20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui

Hebrews 11:23

23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum

Numbers 11:17

17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris

Numbers 27:18

18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum

Judges 3:10

10 fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum

Judges 11:29

29 factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon

Judges 13:25

25 coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol

Judges 14:6

6 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare

1 Samuel 10:6

6 et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium

1 Samuel 10:9-10

9 itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa 10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

1 Samuel 11:6

6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis

1 Samuel 16:18

18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

Isaiah 11:1-3

1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet 2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis 3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet

John 3:34

34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum

Hebrews 1:9

9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

Judges 9:23

23 misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui coeperunt eum detestari

Judges 16:20

20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo

Judges 16:29

29 et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens

1 Samuel 18:10

10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

1 Samuel 18:12

12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

1 Samuel 19:9-10

9 et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua 10 nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa

1 Samuel 28:15

15 dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

1 Kings 22:22

22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita

Psalms 51:11

11 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

Hosea 9:12

12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis

Acts 19:15-16

15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis 16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa

Genesis 41:46

46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti

1 Samuel 10:5

5 post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes

1 Samuel 16:21-23

21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger 22 misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis 23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

1 Samuel 19:9

9 et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua

1 Kings 10:8

8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam

2 Kings 3:15

15 nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait

Genesis 39:2

2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

Genesis 39:23

23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

1 Samuel 3:19

19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram

1 Samuel 10:7

7 quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est

1 Samuel 17:32-36

32 ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum 33 et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua 34 dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis 35 et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eos 36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis

1 Samuel 18:12-14

12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset 13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi 14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

2 Samuel 14:20

20 ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram

2 Samuel 17:8

8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

2 Samuel 17:10

10 et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt

Matthew 1:23

23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Exodus 3:1-10

1 Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb 2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur 3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus 4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum 5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est 6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum 7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus 8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei 9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur 10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

1 Samuel 16:11

11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

1 Samuel 17:15

15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem

1 Samuel 17:33-34

33 et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua 34 dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis

1 Kings 19:19

19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum

Psalms 78:70-72

70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

Psalms 113:8

8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

Amos 1:1

1 verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus

Amos 7:14-15

14 et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros 15 et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel

Matthew 4:18-22

18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores 19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum 21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

Genesis 43:11

11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum

1 Samuel 10:27

27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

1 Samuel 17:18

18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce

1 Samuel 25:18

18 festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos

2 Samuel 16:1-2

1 cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini 2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto

Proverbs 18:16

16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit

Deuteronomy 1:38

38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli

Deuteronomy 10:8

8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem

Psalms 62:9

9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

Psalms 118:9

9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus

Psalms 146:3

3 in filio hominis cui non est salus

Proverbs 22:29

29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

1 Samuel 16:14-16

14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino 15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te 16 iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras

1 Samuel 18:10-11

10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 11 et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo

Matthew 12:43-45

43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit 44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam 45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae

Luke 11:24-26

24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi 25 et cum venerit invenit scopis mundatam 26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.