1 Samuel 24:10 Cross References - Vulgate

10 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est

1 Samuel 24:4

4 et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter

1 Samuel 26:8-9

8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit 9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit

Psalms 105:15

15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.