1 Thessalonians 2:2 Cross References - Vulgate

2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine

Acts 4:13

13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

Acts 4:20

20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui

Acts 4:31

31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

Acts 5:41

41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

Acts 6:9-10

9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano 10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur

Acts 14:3

3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum

Acts 15:1-2

1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri 2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione

Acts 16:12

12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes

Acts 16:22-24

22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi 23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos 24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

Acts 16:37

37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

Acts 17:2-9

2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis 4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae 5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum 6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt 7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum 8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec 9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos

Acts 17:17

17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant

Acts 19:8

8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei

Ephesians 6:19-20

19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

Philippians 1:27-30

27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii 28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo 29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini 30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me

Colossians 2:1

1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

1 Thessalonians 1:5

5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos

2 Timothy 1:12

12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

Hebrews 11:36-37

36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres 37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti

Hebrews 12:2-3

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes

1 Peter 2:14-16

14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei

Jude 1:3

3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.