1 Timothy 6:3 Cross References - Vulgate

3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae

Proverbs 15:4

4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

Matthew 22:21

21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Romans 16:17

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

Galatians 1:6-7

6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium 7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi

1 Thessalonians 4:1-2

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

1 Thessalonians 4:8

8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

1 Timothy 1:3

3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

1 Timothy 1:6

6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

1 Timothy 1:10

10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

1 Timothy 4:7-8

7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

2 Timothy 1:13

13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu

2 Timothy 4:3

3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

Titus 1:1

1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est

Titus 1:9

9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere

Titus 2:1-2

1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam 2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

Titus 2:11-14

11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo 13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi 14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Titus 3:8

8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus

2 Peter 1:3-7

3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute 4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem 5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.