2 Corinthians 10:5 Cross References - Vulgate

5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi

Genesis 8:21

21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci

Exodus 5:2

2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

Exodus 9:16-17

16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra 17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

Deuteronomy 15:9

9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

2 Kings 19:22

22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel

2 Kings 19:28

28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti

Job 40:11-12

11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

Job 42:6

6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere

Psalms 10:4

4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

Psalms 18:27

27 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

Psalms 18:44

44 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

Psalms 110:2-3

2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

Psalms 139:2

2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

Proverbs 15:26

26 abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus

Proverbs 24:9

9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor

Isaiah 2:11-12

11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa 12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

Isaiah 2:17

17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa

Isaiah 55:7

7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Isaiah 59:7

7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum

Isaiah 60:14

14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel

Jeremiah 4:14

14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Ezekiel 17:24

24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci

Daniel 4:37

37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

Daniel 5:23-30

23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti 24 idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est 25 haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares 26 et haec interpretatio sermonis mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud 27 thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens 28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis 29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno 30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus

Matthew 11:29-30

29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris 30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est

Matthew 15:19

19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

Luke 1:51

51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui

Acts 4:25-26

25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius

Acts 9:4-6

4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 6 :

Romans 1:5

5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

Romans 1:21

21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum

Romans 7:23

23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis

Romans 16:26

26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

1 Corinthians 1:19

19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo

1 Corinthians 1:27-29

27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

1 Corinthians 3:19

19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

2 Corinthians 9:13

13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes

Philippians 3:4-9

4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis 5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella 7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide

2 Thessalonians 2:4

4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

2 Thessalonians 2:8

8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

Hebrews 4:12

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

Hebrews 5:9

9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae

1 Peter 1:2

2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur

1 Peter 1:14-15

14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis 15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis

1 Peter 1:22

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.