2 Corinthians 11:10 Cross References - Vulgate

10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae

Acts 18:12

12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal

Acts 18:27

27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant

Romans 1:9

9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio

Romans 9:1

1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto

Romans 16:5

5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

1 Corinthians 9:15-18

15 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet 16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

1 Corinthians 16:15

15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

2 Corinthians 1:1

1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia

2 Corinthians 1:23

23 ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum

2 Corinthians 9:2

2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos

2 Corinthians 10:15

15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam

2 Corinthians 11:12

12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos

2 Corinthians 11:16-17

16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier 17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae

2 Corinthians 11:31

31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior

2 Corinthians 12:19

19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem

Galatians 1:20

20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior

1 Thessalonians 1:7-8

7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui

1 Thessalonians 2:5

5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est

1 Thessalonians 2:10

10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

1 Timothy 2:7

7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.