2 Kings 10:19 Cross References - Vulgate

19 nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal

1 Kings 18:19

19 verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel

1 Kings 22:6

6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis

2 Kings 3:13

13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab

2 Kings 10:18

18 congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius

Job 13:7

7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos

Proverbs 29:5

5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius

2 Corinthians 4:2

2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

2 Corinthians 11:3

3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

2 Corinthians 11:13-15

13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

2 Corinthians 12:16-18

16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi 17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos 18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis

1 Thessalonians 2:3

3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.