2 Kings 20:3 Cross References - Vulgate

3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

Genesis 5:22

22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

Genesis 5:24

24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

Genesis 8:1

1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae

Genesis 17:1

1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

2 Samuel 12:21-22

21 dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem 22 qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans

1 Kings 2:4

4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel

1 Kings 3:6

6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie

1 Kings 8:61

61 sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie

1 Kings 11:4

4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

1 Kings 15:14

14 excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis

2 Kings 18:3-6

3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suus 4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan 5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt 6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

2 Chronicles 31:20-21

20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo 21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

Nehemiah 5:19

19 memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic

Nehemiah 13:14

14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius

Nehemiah 13:22

22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum

Nehemiah 13:31

31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum

Job 1:1

1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

Job 1:8

8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

Psalms 6:6

6 laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo

Psalms 25:7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 32:2

2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

Psalms 89:47

47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum

Psalms 89:50

50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum

Psalms 102:9

9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant

Psalms 119:49

49 zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti

Psalms 145:18

18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

Isaiah 38:14

14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me

Isaiah 63:11

11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui

Jeremiah 4:2

2 et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt

Luke 1:6

6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

John 1:47

47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

2 Corinthians 1:12

12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

1 John 3:21-22

21 carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum 22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.