2 Kings 5:13 Cross References - Vulgate

13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis

Genesis 41:43

43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti

1 Samuel 25:14-17

14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos 15 homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto 16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges 17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui

1 Kings 20:23

23 servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos

1 Kings 20:31

31 dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostras

2 Kings 2:12

12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes

2 Kings 5:3

3 quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet

2 Kings 5:10

10 misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis

2 Kings 6:21

21 dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi

2 Kings 8:9

9 ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac

2 Kings 13:14

14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius

Job 32:8-9

8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam 9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium

Psalms 51:2

2 multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

Psalms 51:7

7 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

Isaiah 1:16

16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

Jeremiah 38:7-10

7 audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin 8 et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens 9 domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate 10 praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur

Malachi 1:6

6 filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum

Matthew 23:9

9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est

John 13:8

8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum

Acts 22:16

16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

1 Corinthians 1:21

21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes

1 Corinthians 1:27

27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia

1 Corinthians 4:15

15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

Ephesians 5:26-27

26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

Titus 3:5

5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

Hebrews 10:22

22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda

1 Peter 3:21

21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi

Revelation 7:14

14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.