2 Kings 6:5 Cross References - Vulgate

5 accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam

Exodus 22:14-15

14 qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur 15 quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

2 Kings 3:10

10 dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab

2 Kings 4:7

7 venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo

2 Kings 6:15

15 consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus

Psalms 37:21

21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit

Ecclesiastes 10:10

10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia

Isaiah 10:34

34 et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet

Revelation 18:10

10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum

Revelation 18:16

16 et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis

Revelation 18:19

19 et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.