2 Kings 8:17 Cross References - Vulgate

17 triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem

2 Chronicles 21:5-10

5 triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem 6 ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini 7 noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis eius omni tempore 8 in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regem 9 cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius 10 attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.