2 Samuel 24:7 Cross References - Vulgate

7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee

Genesis 21:22-33

22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis 23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena 24 dixitque Abraham ego iurabo 25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius 26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie 27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus 28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum 30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum 31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt 32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti 33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

Joshua 11:3

3 Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe

Joshua 19:29

29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

Judges 3:3

3 quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath

2 Samuel 24:2

2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.