2 Samuel 7:19 Cross References - Vulgate

19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus

Numbers 16:9

9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

Numbers 16:13

13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

2 Samuel 7:11-16

11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus 12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius 13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua 16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

2 Samuel 12:8

8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora

1 Chronicles 17:17

17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus

Psalms 36:7

7 quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt

Isaiah 55:8-9

8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

Ephesians 2:7

7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu

Ephesians 3:19-20

19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.