2 Thessalonians 3:6 Cross References - Vulgate

6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis

Matthew 18:17

17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

Romans 16:17

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

1 Corinthians 5:4

4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu

1 Corinthians 5:11-13

11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis 13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

1 Corinthians 11:2

2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis

2 Corinthians 2:10

10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi

Ephesians 4:17

17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui

Colossians 3:17

17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

1 Thessalonians 4:1

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

1 Thessalonians 4:11

11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

1 Thessalonians 5:14

14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

2 Thessalonians 2:15

15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

2 Thessalonians 3:7

7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos

2 Thessalonians 3:10-11

10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet 11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes

2 Thessalonians 3:14-15

14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur 15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem

1 Timothy 5:21

21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

1 Timothy 6:5

5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

1 Timothy 6:13-14

13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi

2 Timothy 3:5

5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita

2 Timothy 4:1

1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius

Hebrews 12:15-16

15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi 16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua

3 John 1:10-11

10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit 11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.