3 John 1:10 Cross References - Vulgate

10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

Proverbs 10:8

8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis

Proverbs 10:10

10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur

Isaiah 66:5

5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur

Luke 6:22

22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis

John 9:22

22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret

John 9:34-35

34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras 35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei

1 Corinthians 5:1-5

1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat 2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit 3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

2 Corinthians 10:1-11

1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis 2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus 4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes 5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia 7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos 8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam 9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas 10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis 11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto

2 Corinthians 13:2

2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam

3 John 1:5

5 carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.