Acts 22:21 Cross References - Vulgate

21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

Acts 9:15

15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

Acts 13:2

2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

Acts 13:46-47

46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes 47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

Acts 18:6

6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam

Acts 26:17-18

17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Romans 1:5

5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

Romans 11:13

13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

Romans 15:16

16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

Romans 16:26

26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

Galatians 1:15-16

15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini

Galatians 2:7-8

7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis 8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

Ephesians 3:6-8

6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

1 Timothy 2:7

7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

2 Timothy 1:11

11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.