Acts 4:14 Cross References - Vulgate

14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere

Acts 3:8-12

8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum 9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum 10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi 11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes 12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare

Acts 4:10

10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

Acts 4:16

16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare

Acts 4:21

21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat

Acts 19:36

36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.