Daniel 11 Cross References - Vulgate

1 ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur 2 et nunc veritatem adnuntiabo tibi ecce adhuc tres reges stabunt in Perside et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Graeciae 3 surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei 4 et cum steterit conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius qua dominatus est lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his 5 et confortabitur rex austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dicione multa enim dominatio eius 6 et post finem annorum foederabuntur filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus 7 et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit 8 insuper et deos eorum et sculptilia vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum ipse praevalebit adversum regem aquilonis 9 et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam 10 filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius 11 et provocatus rex austri egredietur et pugnabit adversum regem aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu eius 12 et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius et deiciet multa milia sed non praevalebit 13 convertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis 14 et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem et corruent 15 et veniet rex aquilonis et conportabit aggerem et capiet urbes munitissimas et brachia austri non sustinebunt et consurgent electi eius ad resistendum et non erit fortitudo 16 et faciet veniens super eum iuxta placitum suum et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius 17 et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei ut evertat illud et non stabit nec illius erit 18 et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas et cessare faciet principem obprobrii sui et obprobrium eius convertetur in eum 19 et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non invenietur 20 et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in proelio 21 et stabit in loco eius despectus et non tribuetur ei honor regius et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia 22 et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur insuper et dux foederis 23 et post amicitias cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo 24 abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra firmissimas cogitationes iniet et hoc usque ad tempus 25 et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia 26 et comedentes panem cum eo conterent illum exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi 27 duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus 28 et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversus testamentum sanctum et faciet et revertetur in terram suam 29 statuto tempore revertetur et veniet ad austrum et non erit priori simile novissimum 30 et venient super eum trieres et Romani et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii 31 et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem 32 et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet 33 et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma in captivitate et rapina dierum 34 cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo et adplicabuntur eis plurimi fraudulenter 35 et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit 36 et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversum omnem deum et adversum Deum deorum loquetur magnifica et diriget donec conpleatur iracundia perpetrata est quippe definitio 37 et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget 38 deum autem Maozim in loco suo venerabitur et deum quem ignoraverunt patres eius colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis 39 et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito 40 et in tempore praefinito proeliabitur adversum eum rex austri et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et conteret et pertransiet 41 et introibit in terram gloriosam et multae corruent hae autem solae salvabuntur de manu eius Edom et Moab et principium filiorum Ammon 42 et mittet manum suam in terras et terra Aegypti non effugiet 43 et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti per Lybias quoque et Aethiopias transibit 44 et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos 45 et figet tabernaculum suum Apedno inter maria super montem inclitum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei

Daniel 5:31

31 et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo

Daniel 9:1

1 in anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldeorum

Daniel 10:18

18 rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me

Acts 14:22

22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei

Ezra 4:5-6

5 conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum 6 in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem

Psalms 73:6-7

6 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

Proverbs 22:21

21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

Daniel 7:5

5 et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei surge comede carnes plurimas

Daniel 8:4

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est

Daniel 8:26

26 et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo signa visionem quia post dies multos erit

Daniel 10:1

1 anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Daniheli cognomento Balthasar et verum verbum et fortitudo magna intellexitque sermonem intellegentia est enim opus in visione

Daniel 10:20-21

20 et ait numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut proelier adversum principem Persarum cum enim egrederer apparuit princeps Graecorum veniens 21 verumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michahel princeps vester

Daniel 11:25

25 et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia

Amos 3:7

7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

John 10:35

35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura

John 18:37-38

37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem 38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

Revelation 21:5

5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Daniel 5:19

19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat

Daniel 7:6

6 post hoc aspiciebam et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei

Daniel 8:4-14

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est 5 et ego intellegebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos 6 et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram stantem ante portam et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae 7 cumque adpropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius 8 hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos caeli 9 de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem 10 et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas 11 et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius 12 robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur 13 et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur 14 et dixit ei usque ad vesperam et mane duo milia trecenti et mundabitur sanctuarium

Daniel 8:21

21 porro hircus caprarum rex Graecorum est et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus

Daniel 11:16

16 et faciet veniens super eum iuxta placitum suum et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius

Daniel 11:36

36 et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversum omnem deum et adversum Deum deorum loquetur magnifica et diriget donec conpleatur iracundia perpetrata est quippe definitio

Ephesians 1:11

11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

Hebrews 2:4

4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

James 1:18

18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

Job 20:5-7

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit 7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

Psalms 37:35-36

35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

Psalms 39:6

6 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

Psalms 49:6-12

6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt 7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo 8 neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo 9 et vivet ultra in sempiternum 10 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas 11 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas 12 et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est

Psalms 73:17-20

17 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 20 et ego insipiens et nescius

Ecclesiastes 2:18-19

18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

Ecclesiastes 4:8

8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

Jeremiah 12:15

15 et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam

Jeremiah 12:17

17 quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et perditione ait Dominus

Jeremiah 18:7

7 repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud

Jeremiah 31:40

40 et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum

Jeremiah 45:4

4 haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc

Daniel 7:2

2 videbam in visione mea nocte et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno

Daniel 7:8

8 considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia

Daniel 8:8

8 hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos caeli

Daniel 8:22

22 quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius

Matthew 12:25

25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit

Luke 12:20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Daniel 11:3-4

3 surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei 4 et cum steterit conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius qua dominatus est lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his

Daniel 11:8-9

8 insuper et deos eorum et sculptilia vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum ipse praevalebit adversum regem aquilonis 9 et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam

Daniel 11:11

11 et provocatus rex austri egredietur et pugnabit adversum regem aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu eius

Daniel 11:14

14 et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem et corruent

Daniel 11:40

40 et in tempore praefinito proeliabitur adversum eum rex austri et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et conteret et pertransiet

Job 38:15

15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur

Psalms 10:5

5 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit

Ezekiel 30:21

21 fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium

Ezekiel 38:8-9

8 post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi 9 ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum

Daniel 11:7

7 et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit

Daniel 11:13

13 convertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis

Daniel 11:15

15 et veniet rex aquilonis et conportabit aggerem et capiet urbes munitissimas et brachia austri non sustinebunt et consurgent electi eius ad resistendum et non erit fortitudo 16 quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet

Job 14:7

7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant

Psalms 49:10-13

10 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas 11 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas 12 et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est 13 haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper

Psalms 55:23

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Psalms 109:8

8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

Isaiah 9:14

14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

Isaiah 11:1

1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet

Jeremiah 12:2

2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum

Ezekiel 17:18

18 spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum suam et cum omnia haec fecerit non effugiet

Daniel 11:19-20

19 et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non invenietur 20 et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in proelio

Daniel 11:38-39

38 deum autem Maozim in loco suo venerabitur et deum quem ignoraverunt patres eius colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis 39 et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito

Malachi 4:1

1 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen

Genesis 31:30

30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

Exodus 12:12

12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

Numbers 33:4

4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

Deuteronomy 12:3

3 dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis

Judges 18:24

24 qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est

Isaiah 2:16

16 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est

Isaiah 37:19

19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos

Isaiah 46:1-2

1 conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem 2 contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit

Jeremiah 43:12-13

12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace 13 et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni

Jeremiah 46:25

25 dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo

Daniel 1:2-3

2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui 3 et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum

Daniel 10:3

3 panem desiderabilem non comedi et caro et vinum non introierunt in os meum sed neque unguento unctus sum donec conplerentur trium ebdomadarum dies

Hosea 8:6

6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae

Hosea 10:5-6

5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo 6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua

Hosea 13:15

15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis

Isaiah 8:7-8

7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius 8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

Isaiah 25:12

12 et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem

Jeremiah 46:7-8

7 quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius 8 Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius

Jeremiah 51:42

42 ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est

Daniel 9:26

26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio

Daniel 11:22

22 et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur insuper et dux foederis

Daniel 11:26

26 et comedentes panem cum eo conterent illum exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi

Daniel 11:39-40

39 et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito 40 et in tempore praefinito proeliabitur adversum eum rex austri et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et conteret et pertransiet

1 Kings 20:13

13 et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus

1 Kings 20:28

28 et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus

Psalms 33:16-17

16 non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit

Psalms 76:10

10 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

Ecclesiastes 9:11-12

11 verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus 12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

Jeremiah 27:6

6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi

Daniel 2:38

38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum

Daniel 8:7

7 cumque adpropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius

Daniel 11:5

5 et confortabitur rex austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dicione multa enim dominatio eius

Daniel 11:9-10

9 et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam 10 filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius

Daniel 11:44

44 et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos

Deuteronomy 8:14

14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

2 Kings 14:10

10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum

2 Chronicles 25:19

19 dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum

2 Chronicles 26:16

16 sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis

2 Chronicles 32:25

25 sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem

Proverbs 16:18

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

Isaiah 10:7-12

7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum 8 dicet enim 9 numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria 10 quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria 11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius 12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

Ezekiel 28:2

2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

Ezekiel 28:5

5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo

Ezekiel 28:17

17 elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te

Daniel 5:19-20

19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est

Daniel 5:23

23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti

Daniel 8:25

25 secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur

Habakkuk 2:4-6

4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet 5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos 6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum

Acts 12:22-23

22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

1 Timothy 3:6

6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Daniel 4:16

16 cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum

Daniel 11:6-7

6 et post finem annorum foederabuntur filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus 7 et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit

Daniel 12:7

7 et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec

Acts 4:25-28

25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Revelation 17:17

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei

Joshua 1:5

5 nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te

Proverbs 21:30-31

30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum 31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet

Jeremiah 5:10

10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini

Jeremiah 6:6

6 quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius

Jeremiah 33:4

4 quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium

Jeremiah 52:4

4 factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu

Ezekiel 4:2

2 et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro

Ezekiel 17:17

17 et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas

Daniel 11:6

6 et post finem annorum foederabuntur filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus

Isaiah 8:8

8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

Jeremiah 3:19

19 ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis

Daniel 8:9

9 de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem

Daniel 11:3

3 surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei

Daniel 11:41

41 et introibit in terram gloriosam et multae corruent hae autem solae salvabuntur de manu eius Edom et Moab et principium filiorum Ammon

Daniel 11:45

45 et figet tabernaculum suum Apedno inter maria super montem inclitum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei

2 Kings 12:17

17 tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem

2 Chronicles 20:3

3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda

Psalms 56:9

9 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es

Proverbs 19:21

21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

Ezekiel 4:3

3 et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel

Ezekiel 4:7

7 et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam

Ezekiel 25:2

2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis

Daniel 11:19

19 et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non invenietur

Matthew 12:30

30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit

Luke 9:51

51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem

Luke 11:23

23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit

Romans 8:31

31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

Genesis 10:4-5

4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

Judges 1:7

7 dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

Isaiah 66:19

19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus

Jeremiah 2:10

10 transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi

Jeremiah 31:10

10 audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum

Ezekiel 27:6

6 quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae

Hosea 12:14

14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

Zephaniah 2:11

11 horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terrae et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium

Matthew 7:2

2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

Job 20:8

8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

Psalms 27:2

2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

Psalms 37:36

36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

Jeremiah 46:6

6 non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt

Ezekiel 26:21

21 in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus

Deuteronomy 15:2-3

2 quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini 3 a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem

2 Kings 23:35

35 argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni Necho

Proverbs 30:33

33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

Isaiah 60:17

17 pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam

Daniel 11:21

21 et stabit in loco eius despectus et non tribuetur ei honor regius et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia

Judges 9:1-20

1 abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens 2 loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum 3 locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est 4 dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum 5 et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est 6 congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae familiae urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum quae stabat in Sychem 7 quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus 8 ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera nobis 9 quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear 10 dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe 11 quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear 12 locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis 13 quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri 14 dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos 15 quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani 16 nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis 17 et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian 18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit 19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis 20 sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech

1 Samuel 3:13

13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

2 Samuel 15:2-6

2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus 3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom 4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem 5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum 6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel

Psalms 12:8

8 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Psalms 15:4

4 loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

Psalms 55:21

21 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

Isaiah 32:5

5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

Daniel 8:23

23 et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones

Daniel 11:20

20 et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in proelio

Daniel 11:32

32 et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet

Daniel 11:34

34 cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo et adplicabuntur eis plurimi fraudulenter

Nahum 1:14

14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es

Daniel 8:10-11

10 et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas 11 et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius

Daniel 11:10

10 filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius

Amos 8:8

8 numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti

Amos 9:5

5 et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Aegypti

Nahum 1:8

8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae

Revelation 12:15-16

15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine 16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo

Genesis 34:13

13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis

Psalms 52:2

2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

Proverbs 11:18

18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

Ezekiel 17:13-19

13 et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet 14 ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum eius et servet illud 15 qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet 16 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur 17 et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas 18 spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum suam et cum omnia haec fecerit non effugiet 19 propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam in caput eius

Romans 1:29

29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

2 Corinthians 11:3

3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

2 Thessalonians 2:9

9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

Judges 9:4

4 dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum

Nehemiah 9:25

25 ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna

Proverbs 17:8

8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

Proverbs 19:6

6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

Proverbs 23:7

7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum

Ezekiel 38:10

10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam

Daniel 7:25

25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis

Matthew 9:4

4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

Proverbs 15:18

18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

Proverbs 28:25

25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur

Daniel 11:2

2 et nunc veritatem adnuntiabo tibi ecce adhuc tres reges stabunt in Perside et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Graeciae

2 Samuel 4:2-12

2 duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin 3 et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illud 4 erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth 5 venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie 6 ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt 7 cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte 8 et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius 9 respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia 10 quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio 11 quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra 12 praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron

2 Kings 8:14

14 qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem

2 Kings 10:6-9

6 rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur 7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel 8 venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane 9 cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos

Psalms 41:9

9 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam

Micah 7:5-6

5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui 6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius

Matthew 26:23

23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet

Mark 14:20

20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino

John 13:18

18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum

2 Samuel 13:26

26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum

Psalms 12:2

2 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt

Psalms 52:1

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

Psalms 58:2

2 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium

Psalms 62:9

9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

Psalms 64:6

6 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

Proverbs 12:20

20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

Proverbs 23:6-8

6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius 7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum 8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos

Proverbs 26:23

23 quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

Jeremiah 9:3-5

3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus 4 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet 5 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt

Jeremiah 41:1-3

1 et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat 2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae 3 omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel

Ezekiel 17:9

9 dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices eius evellet et fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus

Daniel 8:19

19 dixitque mihi ego ostendam tibi quae futura sint in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum

Daniel 11:29

29 statuto tempore revertetur et veniet ad austrum et non erit priori simile novissimum

Daniel 11:35

35 et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit

Habakkuk 2:3

3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit

Acts 1:7

7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate

Acts 17:31

31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

1 Thessalonians 5:1

1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis

Daniel 8:24

24 et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum

Daniel 11:30-32

30 et venient super eum trieres et Romani et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii 31 et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem 32 et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet

Acts 3:25

25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae

Isaiah 14:31

31 ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius

Daniel 11:23

23 et post amicitias cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo

Acts 17:26

26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

Galatians 4:2

2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre

Genesis 10:4

4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

Numbers 24:24

24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt

1 Chronicles 1:7

7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

Nehemiah 6:12

12 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum

Isaiah 23:1

1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis

Isaiah 23:12

12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

Daniel 11:28

28 et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversus testamentum sanctum et faciet et revertetur in terram suam

Matthew 24:10

10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

Revelation 12:12

12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet

Lamentations 1:10

10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

Lamentations 2:7

7 ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni

Ezekiel 7:20-21

20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam 21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et contaminabunt illud

Ezekiel 9:7

7 et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate

Ezekiel 24:21-22

21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent 22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis

Daniel 8:11-13

11 et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius 12 robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur 13 et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur

Daniel 9:27

27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Daniel 12:11

11 et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta

Matthew 24:15

15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

Mark 13:14

14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes

Luke 21:20

20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius

Acts 13:40-41

40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis 41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

Revelation 17:12

12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

Psalms 9:10

10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

Proverbs 19:5

5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

Proverbs 26:28

28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

Jeremiah 31:34

34 et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius

Micah 5:7-9

7 et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum 8 et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat 9 exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt

Micah 7:15-17

15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia 16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt 17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te

Zechariah 9:13-16

13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium 14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri 15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris 16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius

Zechariah 10:3-6

3 super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello 4 ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex ipso egredietur omnis exactor simul 5 et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum 6 et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos

Zechariah 10:12

12 confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus

Zechariah 12:3-7

3 et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terrae 4 in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate 5 et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum 6 in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem 7 et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam

Zechariah 14:1-4

1 ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio tui 2 et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe 3 et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis 4 et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

2 Corinthians 4:3-6

3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

2 Thessalonians 2:9-12

9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

2 Timothy 2:1-3

1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 3 labora sicut bonus miles Christi Iesu

Hebrews 10:32-33

32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum 33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti

1 John 2:3-4

3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus 4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Revelation 6:11

11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi

Revelation 7:9-10

9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum 10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno

Revelation 12:7-11

7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius 8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo 9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt 10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte 11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

Revelation 13:12-15

12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis 13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum 14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit 15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur

Isaiah 32:3-4

3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane

Daniel 12:3-4

3 qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates 4 tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia

Daniel 12:10

10 eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent

Zechariah 8:20-23

20 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis 21 et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego 22 et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini 23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est

Malachi 2:7

7 labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est

Matthew 10:21

21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

Matthew 13:11

11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum

Matthew 13:51-52

51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiam 52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera

Matthew 20:23

23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo

Matthew 24:9

9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Luke 24:44-47

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me 45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

John 16:2

2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo

Acts 4:2-4

2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis 3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera 4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia

Acts 11:26

26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani

Acts 12:2-3

2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio 3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum

Acts 14:21

21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam

1 Corinthians 4:9

9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

2 Timothy 1:12

12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

2 Timothy 2:24-25

24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem

2 Timothy 4:6

6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat

Hebrews 11:34

34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum

Hebrews 11:36-38

36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres 37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti 38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae

Revelation 1:9

9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

Revelation 2:13

13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

Revelation 6:9

9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant

Revelation 7:14

14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni

Revelation 13:7-10

7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem 8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi 9 si quis habet aurem audiat 10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum

Revelation 17:6

6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna

Matthew 7:15

15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

Acts 20:29-30

29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi 30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

Romans 16:18

18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

2 Corinthians 11:13-15

13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

Galatians 2:4

4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent

1 Timothy 4:1-2

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

2 Timothy 3:1-7

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa 2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate 4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei 5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita 6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis 7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes

2 Timothy 4:3

3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

Titus 1:11

11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

2 Peter 2:1-3

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 2:18-19

18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est

1 John 2:18-19

18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

1 John 4:1

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

1 John 4:5

5 ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit

2 John 1:7

7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

Jude 1:4

4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

Revelation 2:20

20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis

Revelation 12:2-6

2 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat 3 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata 4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret 5 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius 6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta

Revelation 12:13-13:4

13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum

Revelation 13:11-14

11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco 12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis 13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum 14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit

Deuteronomy 8:2-3

2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non 3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

Deuteronomy 8:16

16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui

2 Chronicles 32:31

31 attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius

Proverbs 17:3

3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

Daniel 8:10

10 et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas

Daniel 8:17

17 et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio

Daniel 9:27-10:1

27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Daniel 11:27

27 duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus

Daniel 11:33

33 et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma in captivitate et rapina dierum

Daniel 12:4

4 tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia

Daniel 12:10-11

10 eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent 11 et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta

Zechariah 13:9

9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Malachi 3:2-4

2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia 4 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui

Malachi 4:1-3

1 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen 2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento 3 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

Matthew 16:17

17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

Matthew 26:56

56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

Matthew 26:69-75

69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras 70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis 71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno 72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem 73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit 74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit 75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare

John 15:2

2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat

John 20:25

25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam

Acts 13:13

13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam

Acts 15:37-39

37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus 38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum 39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum

James 1:2

2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis

1 Peter 1:6-7

6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus 7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

Revelation 2:10

10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

Revelation 14:15

15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae

Deuteronomy 10:17

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

Joshua 22:22

22 fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti

Job 23:13-14

13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit 14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei

Psalms 33:10

10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

Psalms 136:2

2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

Isaiah 10:25

25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum

Isaiah 14:13

13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

Isaiah 26:20

20 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio

Isaiah 46:10

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

Daniel 2:47

47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

Daniel 7:20-25

20 et de cornibus decem quae habebat in capite et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua de cornu illo quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris 21 aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis 22 donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi et tempus advenit et regnum obtinuerunt sancti 23 et sic ait bestia quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam 24 porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit 25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis

Daniel 8:11-12

11 et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius 12 robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur

Daniel 8:24-25

24 et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum 25 secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur

Daniel 9:26-27

26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio 27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Daniel 12:11-13

11 et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta 12 beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque 13 tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum

John 5:30

30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

John 6:38

38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

Acts 4:28

28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

2 Thessalonians 2:4

4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

Revelation 10:7

7 sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas

Revelation 11:2-3

2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus 3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos

Revelation 12:14

14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis

Revelation 13:5-6

5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo 6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant

Revelation 17:3

3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem

Genesis 3:5

5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

Genesis 3:16

16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

Deuteronomy 5:21

21 non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt

Deuteronomy 21:11

11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem

Song of Songs 7:10

10 ego dilecto meo et ad me conversio eius

Ezekiel 24:16

16 fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae

1 Timothy 4:3

3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

Isaiah 44:9

9 plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur

1 Timothy 4:1

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

Revelation 13:12-17

12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis 13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum 14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit 15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur 16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis 17 et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius

Revelation 17:1-5

1 et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas 2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius 3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem 4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius 5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae

Revelation 18:12

12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore

Revelation 18:9-13

9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius 10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum 11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius 12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore 13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum

Isaiah 5:28

28 sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis

Isaiah 21:1

1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili

Isaiah 66:15

15 quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis

Jeremiah 4:13

13 ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus

Ezekiel 38:4

4 et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium

Ezekiel 38:14-18

14 propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israhel confidenter scies 15 et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens 16 et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog 17 haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos 18 et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israhel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo

Daniel 11:5-6

5 et confortabitur rex austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dicione multa enim dominatio eius 6 et post finem annorum foederabuntur filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus

Daniel 11:26-27

26 et comedentes panem cum eo conterent illum exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi 27 duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus

Zechariah 9:14

14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri

Revelation 9:16

16 et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia audivi numerum eorum

Revelation 16:12

12 et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis

Isaiah 11:13-15

13 et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim 14 et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt 15 et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati

Jeremiah 9:26

26 super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde

Jeremiah 48:47

47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

Jeremiah 49:6

6 et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus

Ezekiel 38:8-13

8 post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi 9 ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum 10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam 11 et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt eis 12 ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae 13 Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas

Ezekiel 29:14

14 et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile

Zechariah 10:10-11

10 et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus 11 et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet

Zechariah 14:17

17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber

Revelation 11:8

8 et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est

Exodus 11:8

8 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur

Judges 4:10

10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo

2 Chronicles 12:3

3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes

Jeremiah 46:9-10

9 ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas 10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten

Ezekiel 30:4-5

4 et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius 5 Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent

Ezekiel 38:5

5 Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati

Nahum 3:9

9 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo

Ezekiel 38:9-12

9 ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum 10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam 11 et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt eis 12 ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae

Daniel 11:30

30 et venient super eum trieres et Romani et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii

Revelation 17:13

13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt

Revelation 19:19-21

19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius 20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

Psalms 48:2

2 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

Isaiah 2:2

2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

Ezekiel 38:22-23

22 et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo 23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus

Ezekiel 39:2

2 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel

Daniel 2:35

35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

Daniel 7:26

26 et iudicium sedebit ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem

Joel 2:20

20 et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit

Micah 4:2

2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

Zechariah 14:8

8 et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme erunt

2 Thessalonians 2:8

8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

Revelation 13:10

10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum

Revelation 14:14-20

14 et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam 15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae 16 et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra 17 et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam 18 et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius 19 et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum 20 et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta

Revelation 20:2

2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille

Revelation 20:9

9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.