Daniel 11:31 Cross References - Vulgate

31 et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem

Lamentations 1:10

10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

Lamentations 2:7

7 ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni

Ezekiel 7:20-21

20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam 21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et contaminabunt illud

Ezekiel 9:7

7 et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate

Ezekiel 24:21-22

21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent 22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis

Daniel 8:11-13

11 et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius 12 robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur 13 et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur

Daniel 8:24

24 et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum

Daniel 8:26

26 et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo signa visionem quia post dies multos erit

Daniel 9:27

27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Daniel 12:11

11 et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta

Matthew 24:15

15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

Mark 13:14

14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes

Luke 21:20

20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius

Acts 13:40-41

40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis 41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

Revelation 17:12

12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.