Daniel 2:20 Cross References - Vulgate

20 et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt

Genesis 14:20

20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

1 Kings 8:56

56 benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum

1 Chronicles 29:10-12

10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium

1 Chronicles 29:20

20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem

2 Chronicles 20:21

21 deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius

Job 12:13

13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

Job 12:16-22

16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur 17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem 18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum 19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat 20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens 21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans 22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

Psalms 41:13

13 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen

Psalms 50:23

23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

Psalms 62:11

11 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

Psalms 72:18-19

18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Psalms 103:1-2

1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius

Psalms 113:2

2 sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum

Psalms 115:18

18 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

Psalms 145:1-2

1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra

Psalms 147:5

5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus

Proverbs 8:14

14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

Jeremiah 32:19

19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius

Daniel 2:21-23

21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam 22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est 23 tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis

Matthew 6:13

13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

Jude 1:24

24 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione

Revelation 5:12

12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.