32 huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere
Daniel 2:32 Cross References - Vulgate
Isaiah 14:4
4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum
Jeremiah 51:7
7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt
Daniel 2:37-39
37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi
38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum
39 et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae
Daniel 4:22
22 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae
Daniel 4:30
30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei
Daniel 7:4-6
4 prima quasi leaena et alas habebat aquilae aspiciebam donec evulsae sunt alae eius et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor eius datum est ei
5 et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei surge comede carnes plurimas
6 post hoc aspiciebam et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei
Daniel 8:3-8
3 et levavi oculos meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens postea
4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est
5 et ego intellegebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
6 et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram stantem ante portam et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae
7 cumque adpropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius
8 hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos caeli
Daniel 11:2-20
2 et nunc veritatem adnuntiabo tibi ecce adhuc tres reges stabunt in Perside et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Graeciae
3 surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei
4 et cum steterit conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius qua dominatus est lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his
5 et confortabitur rex austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dicione multa enim dominatio eius
6 et post finem annorum foederabuntur filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus
7 et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit
8 insuper et deos eorum et sculptilia vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum ipse praevalebit adversum regem aquilonis
9 et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam
10 filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius
11 et provocatus rex austri egredietur et pugnabit adversum regem aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu eius
12 et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius et deiciet multa milia sed non praevalebit
13 convertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis
14 et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem et corruent
15 et veniet rex aquilonis et conportabit aggerem et capiet urbes munitissimas et brachia austri non sustinebunt et consurgent electi eius ad resistendum et non erit fortitudo
16 et faciet veniens super eum iuxta placitum suum et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius
17 et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei ut evertat illud et non stabit nec illius erit
18 et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas et cessare faciet principem obprobrii sui et obprobrium eius convertetur in eum
19 et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non invenietur
20 et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in proelio
Revelation 17:4
4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius