Daniel 9:7 Cross References - Vulgate

7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te

Leviticus 26:33-34

33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae 34 tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis

Deuteronomy 4:27

27 atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus

Deuteronomy 32:4

4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

2 Kings 17:6-7

6 anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum 7 factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos

Ezra 9:6-7

6 et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum 7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac

Ezra 9:13

13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie

Nehemiah 9:33

33 et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus

Psalms 44:15

15 posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

Psalms 51:4

4 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris

Psalms 51:14

14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

Psalms 119:137

137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

Isaiah 11:11

11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

Isaiah 45:16

16 confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum

Jeremiah 2:26-27

26 quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae eorum 27 dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos

Jeremiah 3:25

25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri

Jeremiah 12:1

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

Jeremiah 24:9

9 et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos

Ezekiel 16:63

63 ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus

Ezekiel 36:31

31 et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra

Daniel 9:8

8 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt

Daniel 9:14

14 et vigilavit Dominus et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius

Amos 9:9

9 ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram

Luke 23:40-41

40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es 41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit

Acts 2:5-11

5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt 6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes 7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt 8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus 9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam 10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani 11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei

Romans 6:21

21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.