Deuteronomy 1:16 Cross References - Vulgate

16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus

Exodus 22:21

21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

Exodus 23:2-3

2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies 3 pauperis quoque non misereberis in negotio

Exodus 23:7-9

7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium 8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum 9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

Leviticus 19:15

15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

Leviticus 24:22

22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester

Numbers 27:19

19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine

Deuteronomy 10:18-19

18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum 19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti

Deuteronomy 16:18-19

18 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio 19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

Deuteronomy 24:14

14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est

Deuteronomy 27:11

11 praecepitque Moses populo in die illo dicens

Deuteronomy 31:14

14 et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii

2 Samuel 23:3

3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

2 Chronicles 19:6-10

6 et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit 7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum 8 in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius 9 praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto 10 omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis

Psalms 58:1

1 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite

John 7:24

24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

1 Thessalonians 2:11

11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos

1 Timothy 5:21

21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

1 Timothy 6:17

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.