Ecclesiastes 1:5 Cross References - Vulgate

5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens

Genesis 8:22

22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Joshua 10:13-14

13 steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei 14 non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel

Psalms 19:4-6

4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

Psalms 42:1

1 pro victoria doctissimi filiorum Core sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus

Psalms 89:36-37

36 semen eius in sempiternum erit 37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

Psalms 104:19-23

19 montes excelsi cervis petra refugium ericiis 20 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum 21 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae 22 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi 23 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt

Jeremiah 33:20

20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo

Habakkuk 3:11

11 sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.