Ephesians 1:18 Cross References - Vulgate

18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

Psalms 119:18

18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

Isaiah 6:10

10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

Isaiah 29:10

10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet

Isaiah 29:18

18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt

Isaiah 32:3

3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

Isaiah 42:7

7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

Matthew 13:15

15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

Luke 24:45

45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

Acts 16:14

14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Romans 5:4-5

4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

Romans 8:24-25

24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat 25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

Romans 8:28-30

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti 29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus 30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

2 Corinthians 4:4

4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

Galatians 5:5

5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus

Ephesians 1:7

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

Ephesians 1:11

11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

Ephesians 2:12

12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

Ephesians 3:8

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Ephesians 3:16

16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine

Ephesians 4:1

1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis

Ephesians 4:4

4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae

Ephesians 5:8

8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

Philippians 3:14

14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu

Colossians 1:5

5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

Colossians 1:23

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

Colossians 3:15

15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

1 Thessalonians 2:12

12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam

1 Thessalonians 5:8

8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

2 Thessalonians 1:11

11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute

2 Thessalonians 2:16

16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia

1 Timothy 6:12

12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

Titus 2:13

13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi

Titus 3:7

7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

Hebrews 6:4

4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti

Hebrews 10:32

32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum

1 Peter 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis

1 Peter 3:9

9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

1 Peter 5:10

10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit

1 John 3:1-3

1 videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum 2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 3 et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.