Ephesians 6:17 Cross References - Vulgate

17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei

1 Samuel 17:5

5 et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris

1 Samuel 17:58

58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum

Isaiah 49:2

2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me

Isaiah 59:17

17 indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli

Hosea 6:5

5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur

Matthew 4:4

4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

Matthew 4:7

7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

Matthew 4:10-11

10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

1 Thessalonians 5:8

8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

Hebrews 4:12

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

Hebrews 12:5-6

5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris 6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit

Hebrews 13:5-6

5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam 6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

Revelation 1:16

16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

Revelation 2:16

16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei

Revelation 12:11

11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

Revelation 19:15

15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.