Exodus 21:6 Cross References - Vulgate

6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum

Exodus 12:12

12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

Exodus 18:21-26

21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos 22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere 23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua 24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat 25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos 26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes

Exodus 21:22

22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint

Exodus 22:8-9

8 si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui 9 ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo

Exodus 22:28

28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices

Leviticus 25:23

23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

Leviticus 25:40

40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te

Numbers 25:5-8

5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor 6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi 7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione 8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel

Deuteronomy 1:16

16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus

Deuteronomy 15:17

17 adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies

Deuteronomy 16:18

18 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio

Deuteronomy 19:17-18

17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis 18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium

1 Samuel 1:22

22 et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter

1 Samuel 8:1-2

1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel 2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee

1 Samuel 27:12

12 credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus

1 Samuel 28:2

2 dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus

1 Kings 12:7

7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus

Psalms 40:6-8

6 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti 7 tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me 8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

Isaiah 1:26

26 et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis

Zephaniah 3:3

3 principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.