Exodus 4:20 Cross References - Vulgate

20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

Exodus 4:2

2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

Exodus 4:17

17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

Exodus 17:9

9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

Exodus 18:3-4

3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena 4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis

Numbers 20:8-9

8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius 9 tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei

Numbers 20:11

11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.