Exodus 4:8 Cross References - Vulgate

8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

Exodus 4:30-31

30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo 31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Deuteronomy 32:39

39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

2 Kings 5:7

7 cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me

Job 5:18

18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

Isaiah 28:10

10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

John 12:37

37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.