15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
Ezekiel 12:15 Cross References - Vulgate
Psalms 9:16
16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
Ezekiel 5:13
13 et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
Ezekiel 6:7
7 et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus
Ezekiel 6:14
14 et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus
Ezekiel 7:4
4 et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus
Ezekiel 11:10
10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus
Ezekiel 12:16
16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus
Ezekiel 12:20
20 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus
Ezekiel 14:18
18 et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur
Ezekiel 24:27
27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
Ezekiel 25:11
11 et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
Ezekiel 26:6
6 filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus
Ezekiel 28:26
26 et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum
Ezekiel 33:33
33 et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos
Ezekiel 39:28
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi