Ezekiel 28:21 Cross References - Vulgate

21 fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea

Genesis 10:15

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

Isaiah 23:2-4

2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te 3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium 4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines

Isaiah 23:12

12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

Jeremiah 25:22

22 et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui sunt trans mare

Jeremiah 27:3

3 et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda

Jeremiah 47:4

4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae

Ezekiel 6:2

2 fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et prophetabis ad eos

Ezekiel 25:2

2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis

Ezekiel 27:8

8 habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui

Ezekiel 29:2

2 fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti et prophetabis de eo et de Aegypto universa

Ezekiel 32:30

30 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum

Joel 3:4-8

4 verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum 5 argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra 6 et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis 7 ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum 8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est

Zechariah 9:2

2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.