Galatians 4:19 Cross References - Vulgate

19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis

Numbers 11:11-12

11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me 12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum

Isaiah 53:11

11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Luke 22:44

44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

Romans 8:29

29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

Romans 13:14

14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

1 Corinthians 4:14-15

14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo 15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

Ephesians 4:13

13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

Ephesians 4:24

24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis

Philippians 1:8

8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu

Philippians 2:5

5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu

Philippians 2:17

17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis

Colossians 1:27

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

Colossians 2:1

1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

Colossians 3:10

10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

Colossians 4:12

12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

1 Timothy 1:2

2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

Titus 1:4

4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro

Philemon 1:10

10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo

Philemon 1:19

19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

James 1:18

18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

1 John 2:1

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum

1 John 2:12

12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius

1 John 5:21

21 filioli custodite vos a simulacris

Revelation 12:1-2

1 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim 2 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.